Eduard Winkelmann (Hrsg.): Urkundenbuch der Universitaet Heidelberg, Bd. 1: Urkunden, Heidelberg 1886, Nr. 186, S. 259 f.
Nae ferrea inimicaque disciplinae haec aetas est, qua tantum ubique malorum committitur contra honestatem et leges a nostris illis, qui scholastici nominis umbra hic errant. Fervet adhuc illa atrox magistratuum querela adversus eos, qui e contubernii fenestris vigilum transeuntium vitae insidiati nuper sunt, et cessavit nondum inquirendi cura bombardarios, qui plumbeas glandes iaculati pridem intra muros sunt, non absque multorum terrore et periculo. Nunc vero audimus quosdam ex scholastico caetu tam esse etiam inverecundos, ut in flumine Neccari natantes foede lasciviant et absque cinctoriis nudi excurrant in ripam, qua iter faciunt honestae matronae, virgines aliique honore afficiendi. Quod quidem ipsum quia non detestabile tantum et beluinum est, sed et in ipsos morum magistros atque adeo in universae academiae nostrae vituperationem redundat, significamus nos in eam foeditatem posituros esse observatores et tali deprehensos notatosque turpitudine ita castigaturos duriter, ut in exemplum coeteri attentiore publici status consideratione literatorum ordini et dignitati posthac
Die Übersetzung des lateinischen Originaltextes ist in Vorbereitung.