Hubert Thomas Leodius: Annalivm de vita et rebvs gestis illvstrissimi Principis Friderici II. Electoris Palatini, Libri XIV, Frankfurt 1624, fol. ):( 2 r–v.
Heidelberg, Universitätsbibliothek, Batt 132 RES
Dedicatio.
Illvstrissimo Principi Friderico II. Comiti Palatino Rheni, Sacri Romani Imperii Archidapifero ac Principi Electori, Duci Bauariae, post humilimam commendationem, salutem.
En Te ipsum ad Te Illustrissime Princeps. Nisi hunc ipsum diuturniorem & viuaciorum illo ariolari velis quod loquetur, peregrinabitur, variaque tractabit, quum tu serus in Elysios campos raptus, pacificè & tranquillè deges, & forsan haec ipsa laetus legi audies & contemplaberis. Sed missis ambagibus, do ad Te historiam tuam, hoc est, vitae tuae seriem in annales digestam, de qua Tuum & aliorum erit iudicium, vt vel superesse sinas, vel in totum tollas & igni mandes: Quod si meum requiras, non possum mihi non suffenus esse. Magno mihi constat labore, & affirmare possum, à tempore natiuitatis Tuae nihil praetermisisse, quod ad boni Principis institutionem attinet. Et Tu sedulò operam dedisti, vt is euaderes
Die Übersetzung des lateinischen Originaltextes ist in Vorbereitung.